Acts 23
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diemSelect Acts 23:1
2princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eiusSelect Acts 23:2
3tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percutiSelect Acts 23:3
4et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicisSelect Acts 23:4
5dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledicesSelect Acts 23:5
6sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicorSelect Acts 23:6
7et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudoSelect Acts 23:7
8Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitenturSelect Acts 23:8
9factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelusSelect Acts 23:9
10et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castraSelect Acts 23:10
11sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificariSelect Acts 23:11
12facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent PaulumSelect Acts 23:12
13erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerantSelect Acts 23:13
14qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus PaulumSelect Acts 23:14
15nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illumSelect Acts 23:15
16quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque PauloSelect Acts 23:16
17vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illiSelect Acts 23:17
18et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibiSelect Acts 23:18
19adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihiSelect Acts 23:19
20ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illoSelect Acts 23:20
21tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuumSelect Acts 23:21
22tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecissetSelect Acts 23:22
23et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctisSelect Acts 23:23
24et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidemSelect Acts 23:24
26scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutemSelect Acts 23:26
27virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus estSelect Acts 23:27
28volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorumSelect Acts 23:28
29quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimenSelect Acts 23:29
30et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud teSelect Acts 23:30
31milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in AntipatridemSelect Acts 23:31
32et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castraSelect Acts 23:32
33qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et PaulumSelect Acts 23:33
34cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de CiliciaSelect Acts 23:34
35audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eumSelect Acts 23:35
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society