Acts 24
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus PaulumSelect Acts 24:1
2et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiamSelect Acts 24:2
3semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actioneSelect Acts 24:3
4ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementiaSelect Acts 24:4
5invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae NazarenorumSelect Acts 24:5
6qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimusSelect Acts 24:6
8a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eumSelect Acts 24:8
9adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habereSelect Acts 24:9
10respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciamSelect Acts 24:10
11potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in HierusalemSelect Acts 24:11
12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitateSelect Acts 24:12
13neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant meSelect Acts 24:13
14confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta suntSelect Acts 24:14
15spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorumSelect Acts 24:15
16in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semperSelect Acts 24:16
17post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et votaSelect Acts 24:17
18in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultuSelect Acts 24:18
19quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum meSelect Acts 24:19
20aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilioSelect Acts 24:20
21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobisSelect Acts 24:21
22distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vosSelect Acts 24:22
23iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare eiSelect Acts 24:23
24post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum ChristumSelect Acts 24:24
25disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam teSelect Acts 24:25
26simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eoSelect Acts 24:26
27biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctumSelect Acts 24:27
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society