Acts 25
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a CaesareaSelect Acts 25:1
2adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eumSelect Acts 25:2
3postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in viaSelect Acts 25:3
4Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturumSelect Acts 25:4
5qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eumSelect Acts 25:5
6demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduciSelect Acts 25:6
7qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probareSelect Acts 25:7
8Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccaviSelect Acts 25:8
9Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud meSelect Acts 25:9
10dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nostiSelect Acts 25:10
11si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appelloSelect Acts 25:11
12tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibisSelect Acts 25:12
13et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum FestumSelect Acts 25:13
14et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctusSelect Acts 25:14
15de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationemSelect Acts 25:15
16ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda criminaSelect Acts 25:16
17cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virumSelect Acts 25:17
18de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malumSelect Acts 25:18
19quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivereSelect Acts 25:19
20haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istisSelect Acts 25:20
21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad CaesaremSelect Acts 25:21
22Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eumSelect Acts 25:22
23altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est PaulusSelect Acts 25:23
24et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere ampliusSelect Acts 25:24
25ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittereSelect Acts 25:25
26de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribamSelect Acts 25:26
27sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significareSelect Acts 25:27
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society