Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 26

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddereSelect Acts 26:1

2de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodieSelect Acts 26:2

3maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audiasSelect Acts 26:3

4et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes IudaeiSelect Acts 26:4

5praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi PharisaeusSelect Acts 26:5

6et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectusSelect Acts 26:6

7in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rexSelect Acts 26:7

8quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitatSelect Acts 26:8

9et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agereSelect Acts 26:9

10quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiamSelect Acts 26:10

11et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitatesSelect Acts 26:11

12in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotumSelect Acts 26:12

13die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erantSelect Acts 26:13

14omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrareSelect Acts 26:14

15ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequerisSelect Acts 26:15

16sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibiSelect Acts 26:16

17eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto teSelect Acts 26:17

18aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in meSelect Acts 26:18

19unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionisSelect Acts 26:19

20sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientesSelect Acts 26:20

21hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficereSelect Acts 26:21

22auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et MosesSelect Acts 26:22

23si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibusSelect Acts 26:23

24haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertuntSelect Acts 26:24

25at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquorSelect Acts 26:25

26scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum estSelect Acts 26:26

27credis rex Agrippa prophetis scio quia credisSelect Acts 26:27

28Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieriSelect Acts 26:28

29et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis hisSelect Acts 26:29

30et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eisSelect Acts 26:30

31et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo isteSelect Acts 26:31

32Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset CaesaremSelect Acts 26:32

Next: Acts 27Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.