Acts 27
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis AugustaeSelect Acts 27:1
2ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone ThessalonicenseSelect Acts 27:2
3sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agereSelect Acts 27:3
4et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrariiSelect Acts 27:4
5et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est LyciaeSelect Acts 27:5
6et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eamSelect Acts 27:6
7et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum SalmonemSelect Acts 27:7
8et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas ThalassaSelect Acts 27:8
9multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur PaulusSelect Acts 27:9
10dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatioSelect Acts 27:10
11centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebanturSelect Acts 27:11
12et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorumSelect Acts 27:12
13adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant CretamSelect Acts 27:13
14non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquiloSelect Acts 27:14
15cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamurSelect Acts 27:15
16insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scaphamSelect Acts 27:16
17qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebanturSelect Acts 27:17
18valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum feceruntSelect Acts 27:18
19et tertia die suis manibus armamenta navis proieceruntSelect Acts 27:19
20neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostraeSelect Acts 27:20
21et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturamSelect Acts 27:21
22et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navisSelect Acts 27:22
23adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservioSelect Acts 27:23
24dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecumSelect Acts 27:24
25propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihiSelect Acts 27:25
26in insulam autem quandam oportet nos devenireSelect Acts 27:26
27sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionemSelect Acts 27:27
28qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecimSelect Acts 27:28
29timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieriSelect Acts 27:29
30nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendereSelect Acts 27:30
31dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestisSelect Acts 27:31
32tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidereSelect Acts 27:32
33et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientesSelect Acts 27:33
34propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribitSelect Acts 27:34
35et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducareSelect Acts 27:35
36animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibumSelect Acts 27:36
37eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sexSelect Acts 27:37
38et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mareSelect Acts 27:38
39cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navemSelect Acts 27:39
40et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litusSelect Acts 27:40
41et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi marisSelect Acts 27:41
42militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeretSelect Acts 27:42
43centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exireSelect Acts 27:43
44et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terramSelect Acts 27:44
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society