Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 28

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobisSelect Acts 28:1

2accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigusSelect Acts 28:2

3cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eiusSelect Acts 28:3

4ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivereSelect Acts 28:4

5et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus estSelect Acts 28:5

6at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deumSelect Acts 28:6

7in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuitSelect Acts 28:7

8contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eumSelect Acts 28:8

9quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabanturSelect Acts 28:9

10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erantSelect Acts 28:10

11post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne CastorumSelect Acts 28:11

12et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduoSelect Acts 28:12

13inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus PuteolosSelect Acts 28:13

14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus RomamSelect Acts 28:14

15et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciamSelect Acts 28:15

16cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se militeSelect Acts 28:16

17post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus RomanorumSelect Acts 28:17

18qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in meSelect Acts 28:18

19contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusareSelect Acts 28:19

20propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sumSelect Acts 28:20

21at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malumSelect Acts 28:21

22rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradiciturSelect Acts 28:22

23cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperamSelect Acts 28:23

24et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebantSelect Acts 28:24

25cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostrosSelect Acts 28:25

26dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietisSelect Acts 28:26

27incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illosSelect Acts 28:27

28notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audientSelect Acts 28:28

30mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eumSelect Acts 28:30

31praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione EXPLICIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUMSelect Acts 28:31

Next: Romans 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.