Acts 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et SadducaeiSelect Acts 4:1
2dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuisSelect Acts 4:2
3et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vesperaSelect Acts 4:3
4multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque miliaSelect Acts 4:4
5factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in HierusalemSelect Acts 4:5
6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotaliSelect Acts 4:6
7et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vosSelect Acts 4:7
8tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et senioresSelect Acts 4:8
9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus estSelect Acts 4:9
10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanusSelect Acts 4:10
11hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguliSelect Acts 4:11
12et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieriSelect Acts 4:12
13videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerantSelect Acts 4:13
14hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicereSelect Acts 4:14
15iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicemSelect Acts 4:15
16dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negareSelect Acts 4:16
17sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominumSelect Acts 4:17
18et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine IesuSelect Acts 4:18
19Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicateSelect Acts 4:19
20non enim possumus quae vidimus et audivimus non loquiSelect Acts 4:20
21at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod accideratSelect Acts 4:21
22annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatisSelect Acts 4:22
23dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissentSelect Acts 4:23
24qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis suntSelect Acts 4:24
25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inaniaSelect Acts 4:25
26adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eiusSelect Acts 4:26
27convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis IsrahelSelect Acts 4:27
28facere quae manus tua et consilium decreverunt fieriSelect Acts 4:28
29et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuumSelect Acts 4:29
30in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui IesuSelect Acts 4:30
31et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiduciaSelect Acts 4:31
32multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communiaSelect Acts 4:32
33et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illisSelect Acts 4:33
34neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebantSelect Acts 4:34
35et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus eratSelect Acts 4:35
36Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genereSelect Acts 4:36
37cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorumSelect Acts 4:37
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society