Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 8

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolosSelect Acts 8:1

2curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illumSelect Acts 8:2

3Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiamSelect Acts 8:3

4igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbumSelect Acts 8:4

5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis ChristumSelect Acts 8:5

6intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebatSelect Acts 8:6

7multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati suntSelect Acts 8:7

8factum est ergo magnum gaudium in illa civitateSelect Acts 8:8

9vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnumSelect Acts 8:9

10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur MagnaSelect Acts 8:10

11adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eosSelect Acts 8:11

12cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieresSelect Acts 8:12

13tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabaturSelect Acts 8:13

14cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et IohannemSelect Acts 8:14

15qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum SanctumSelect Acts 8:15

16nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini IesuSelect Acts 8:16

17tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum SanctumSelect Acts 8:17

18cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniamSelect Acts 8:18

19dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eumSelect Acts 8:19

20pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideriSelect Acts 8:20

21non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram DeoSelect Acts 8:21

22paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tuiSelect Acts 8:22

23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esseSelect Acts 8:23

24respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistisSelect Acts 8:24

25et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabantSelect Acts 8:25

26angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est desertaSelect Acts 8:26

27et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in HierusalemSelect Acts 8:27

28et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam EsaiamSelect Acts 8:28

29dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istumSelect Acts 8:29

30adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legisSelect Acts 8:30

31qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secumSelect Acts 8:31

32locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suumSelect Acts 8:32

33in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eiusSelect Acts 8:33

34respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquoSelect Acts 8:34

35aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi IesumSelect Acts 8:35

36et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizariSelect Acts 8:36

38et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eumSelect Acts 8:38

39cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudensSelect Acts 8:39

40Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret CaesareamSelect Acts 8:40

Next: Acts 9Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.