1 Samuel 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph EphratheusSelect 1 Samuel 1:1
2et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberiSelect 1 Samuel 1:2
3et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes DominiSelect 1 Samuel 1:3
4venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partesSelect 1 Samuel 1:4
5Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eiusSelect 1 Samuel 1:5
6adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eiusSelect 1 Samuel 1:6
7sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibumSelect 1 Samuel 1:7
8dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filiiSelect 1 Samuel 1:8
9surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi DominiSelect 1 Samuel 1:9
10cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiterSelect 1 Samuel 1:10
11et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eiusSelect 1 Samuel 1:11
12factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eiusSelect 1 Samuel 1:12
13porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentamSelect 1 Samuel 1:13
14dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo madesSelect 1 Samuel 1:14
15respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu DominiSelect 1 Samuel 1:15
16ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesensSelect 1 Samuel 1:16
17tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eumSelect 1 Samuel 1:17
18et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutatiSelect 1 Samuel 1:18
19et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius DominusSelect 1 Samuel 1:19
20et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eumSelect 1 Samuel 1:20
21ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suumSelect 1 Samuel 1:21
22et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiterSelect 1 Samuel 1:22
23et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacteSelect 1 Samuel 1:23
24et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulusSelect 1 Samuel 1:24
25et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum HeliSelect 1 Samuel 1:25
26et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans DominumSelect 1 Samuel 1:26
27pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eumSelect 1 Samuel 1:27
28idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et aitSelect 1 Samuel 1:28
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society