Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super IsrahelSelect 1 Samuel 13:1

2et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula suaSelect 1 Samuel 13:2

3et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant HebraeiSelect 1 Samuel 13:3

4et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in GalgalaSelect 1 Samuel 13:4

5et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem BethavenSelect 1 Samuel 13:5

6quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternisSelect 1 Samuel 13:6

7Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eumSelect 1 Samuel 13:7

8et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eoSelect 1 Samuel 13:8

9ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustumSelect 1 Samuel 13:9

10cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eumSelect 1 Samuel 13:10

11locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in MachmasSelect 1 Samuel 13:11

12dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustumSelect 1 Samuel 13:12

13dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternumSelect 1 Samuel 13:13

14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit DominusSelect 1 Samuel 13:14

15surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos virosSelect 1 Samuel 13:15

16et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in MachmasSelect 1 Samuel 13:16

17et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram SaulSelect 1 Samuel 13:17

18porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertumSelect 1 Samuel 13:18

19porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceamSelect 1 Samuel 13:19

20descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculumSelect 1 Samuel 13:20

21retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendumSelect 1 Samuel 13:21

22cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eiusSelect 1 Samuel 13:22

23egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in MachmasSelect 1 Samuel 13:23

Next: 1 Samuel 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.