Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 16

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regemSelect 1 Samuel 16:1

2et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veniSelect 1 Samuel 16:2

3et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibiSelect 1 Samuel 16:3

4fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuusSelect 1 Samuel 16:4

5et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificiumSelect 1 Samuel 16:5

6cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eiusSelect 1 Samuel 16:6

7et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur corSelect 1 Samuel 16:7

8et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit DominusSelect 1 Samuel 16:8

9adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit DominusSelect 1 Samuel 16:9

10adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istisSelect 1 Samuel 16:10

11dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc veneritSelect 1 Samuel 16:11

12misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enimSelect 1 Samuel 16:12

13tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in RamathaSelect 1 Samuel 16:13

14spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a DominoSelect 1 Samuel 16:14

15dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat teSelect 1 Samuel 16:15

16iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius ferasSelect 1 Samuel 16:16

17et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad meSelect 1 Samuel 16:17

18et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eoSelect 1 Samuel 16:18

19misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuisSelect 1 Samuel 16:19

20tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui SaulSelect 1 Samuel 16:20

21et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armigerSelect 1 Samuel 16:21

22misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meisSelect 1 Samuel 16:22

23igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malusSelect 1 Samuel 16:23

Next: 1 Samuel 17Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.