1 Samuel 23
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areasSelect 1 Samuel 23:1
2consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis CeilaSelect 1 Samuel 23:2
3et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina PhilisthinorumSelect 1 Samuel 23:3
4rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tuaSelect 1 Samuel 23:4
5abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores CeilaeSelect 1 Samuel 23:5
6porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderatSelect 1 Samuel 23:6
7nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et seraeSelect 1 Samuel 23:7
8et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eiusSelect 1 Samuel 23:8
9quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephodSelect 1 Samuel 23:9
10et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter meSelect 1 Samuel 23:10
11si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendetSelect 1 Samuel 23:11
12dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradentSelect 1 Samuel 23:12
13surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exireSelect 1 Samuel 23:13
14morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eiusSelect 1 Samuel 23:14
15et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silvaSelect 1 Samuel 23:15
16et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque eiSelect 1 Samuel 23:16
17ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hocSelect 1 Samuel 23:17
18percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suamSelect 1 Samuel 23:18
19ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram desertiSelect 1 Samuel 23:19
20nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regisSelect 1 Samuel 23:20
21dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meamSelect 1 Samuel 23:21
22abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier eiSelect 1 Samuel 23:22
23considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus IudaSelect 1 Samuel 23:23
24at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram IesimuthSelect 1 Samuel 23:24
25ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto MaonSelect 1 Samuel 23:25
26et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eosSelect 1 Samuel 23:26
27et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terramSelect 1 Samuel 23:27
28reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram DividentemSelect 1 Samuel 23:28
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society