1 Samuel 25
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum PharanSelect 1 Samuel 25:1
2erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in CarmeloSelect 1 Samuel 25:2
3nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere ChalebSelect 1 Samuel 25:3
4cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suumSelect 1 Samuel 25:4
5misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacificeSelect 1 Samuel 25:5
6et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit paxSelect 1 Samuel 25:6
7audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in CarmeloSelect 1 Samuel 25:7
8interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo DavidSelect 1 Samuel 25:8
9cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et silueruntSelect 1 Samuel 25:9
10respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suosSelect 1 Samuel 25:10
11tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sintSelect 1 Samuel 25:11
12regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixeratSelect 1 Samuel 25:12
13tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinasSelect 1 Samuel 25:13
14Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eosSelect 1 Samuel 25:14
15homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in desertoSelect 1 Samuel 25:15
16pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos gregesSelect 1 Samuel 25:16
17quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loquiSelect 1 Samuel 25:17
18festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinosSelect 1 Samuel 25:18
19dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavitSelect 1 Samuel 25:19
20cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurritSelect 1 Samuel 25:20
21et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bonoSelect 1 Samuel 25:21
22haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietemSelect 1 Samuel 25:22
23cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terramSelect 1 Samuel 25:23
24et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuaeSelect 1 Samuel 25:24
25ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misistiSelect 1 Samuel 25:25
26nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malumSelect 1 Samuel 25:26
27quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meumSelect 1 Samuel 25:27
28aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuaeSelect 1 Samuel 25:28
29si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundaeSelect 1 Samuel 25:29
30cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super IsrahelSelect 1 Samuel 25:30
31non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuaeSelect 1 Samuel 25:31
32et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuumSelect 1 Samuel 25:32
33et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu meaSelect 1 Samuel 25:33
34alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietemSelect 1 Samuel 25:34
35suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuamSelect 1 Samuel 25:35
36venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in maneSelect 1 Samuel 25:36
37diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapisSelect 1 Samuel 25:37
38cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus estSelect 1 Samuel 25:38
39quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxoremSelect 1 Samuel 25:39
40et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxoremSelect 1 Samuel 25:40
41quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini meiSelect 1 Samuel 25:41
42et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxorSelect 1 Samuel 25:42
43sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eiusSelect 1 Samuel 25:43
44Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de GallimSelect 1 Samuel 25:44
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society