Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 27

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eiusSelect 1 Samuel 27:1

2et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem GethSelect 1 Samuel 27:2

3et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal CarmeliSelect 1 Samuel 27:3

4et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eumSelect 1 Samuel 27:4

5dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecumSelect 1 Samuel 27:5

6dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hancSelect 1 Samuel 27:6

7fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuumSelect 1 Samuel 27:7

8et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram AegyptiSelect 1 Samuel 27:8

9et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad AchisSelect 1 Samuel 27:9

10dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem CeniSelect 1 Samuel 27:10

11virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione PhilisthinorumSelect 1 Samuel 27:11

12credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternusSelect 1 Samuel 27:12

Next: 1 Samuel 28Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.