Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 30

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igniSelect 1 Samuel 30:1

2et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suoSelect 1 Samuel 30:2

3cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivasSelect 1 Samuel 30:3

4levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimaeSelect 1 Samuel 30:4

5siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal CarmeliSelect 1 Samuel 30:5

6et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suoSelect 1 Samuel 30:6

7et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad DavidSelect 1 Samuel 30:7

8et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedamSelect 1 Samuel 30:8

9abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiteruntSelect 1 Samuel 30:9

10persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem BesorSelect 1 Samuel 30:10

11et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquamSelect 1 Samuel 30:11

12sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibusSelect 1 Samuel 30:12

13dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertiusSelect 1 Samuel 30:13

14siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igniSelect 1 Samuel 30:14

15dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istumSelect 1 Samuel 30:15

16qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra IudaSelect 1 Samuel 30:16

17et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerantSelect 1 Samuel 30:17

18eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruitSelect 1 Samuel 30:18

19nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit DavidSelect 1 Samuel 30:19

20et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda DavidSelect 1 Samuel 30:20

21venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacificeSelect 1 Samuel 30:21

22respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedantSelect 1 Samuel 30:22

23dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostraSelect 1 Samuel 30:23

24nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter dividentSelect 1 Samuel 30:24

25et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hancSelect 1 Samuel 30:25

26venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium DominiSelect 1 Samuel 30:26

27his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in IetherSelect 1 Samuel 30:27

28et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in EsthamaSelect 1 Samuel 30:28

29et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in urbibus CeniSelect 1 Samuel 30:29

30et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in AthacSelect 1 Samuel 30:30

31et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eiusSelect 1 Samuel 30:31

Next: 1 Samuel 31Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.