Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 7

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam DominiSelect 1 Samuel 7:1

2et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post DominumSelect 1 Samuel 7:2

3ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu PhilisthimSelect 1 Samuel 7:3

4abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soliSelect 1 Samuel 7:4

5dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis DominumSelect 1 Samuel 7:5

6et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in MasphatSelect 1 Samuel 7:6

7et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie PhilisthinorumSelect 1 Samuel 7:7

8dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu PhilisthinorumSelect 1 Samuel 7:8

9tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum DominusSelect 1 Samuel 7:9

10factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis IsrahelSelect 1 Samuel 7:10

11egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter BethcharSelect 1 Samuel 7:11

12tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis DominusSelect 1 Samuel 7:12

13et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus SamuhelSelect 1 Samuel 7:13

14et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et AmorreumSelect 1 Samuel 7:14

15iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suaeSelect 1 Samuel 7:15

16et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locisSelect 1 Samuel 7:16

17revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare DominoSelect 1 Samuel 7:17

Next: 1 Samuel 8Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.