Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 8

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices IsrahelSelect 1 Samuel 8:1

2fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in BersabeeSelect 1 Samuel 8:2

3et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudiciumSelect 1 Samuel 8:3

4congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in RamathaSelect 1 Samuel 8:4

5dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationesSelect 1 Samuel 8:5

6displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel DominumSelect 1 Samuel 8:6

7dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eosSelect 1 Samuel 8:7

8iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibiSelect 1 Samuel 8:8

9nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eosSelect 1 Samuel 8:9

10dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regemSelect 1 Samuel 8:10

11et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarumSelect 1 Samuel 8:11

12et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorumSelect 1 Samuel 8:12

13filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificasSelect 1 Samuel 8:13

14agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suisSelect 1 Samuel 8:14

15sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suisSelect 1 Samuel 8:15

16servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suoSelect 1 Samuel 8:16

17greges vestros addecimabit vosque eritis ei serviSelect 1 Samuel 8:17

18et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illaSelect 1 Samuel 8:18

19noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nosSelect 1 Samuel 8:19

20et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobisSelect 1 Samuel 8:20

21et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus DominiSelect 1 Samuel 8:21

22dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suamSelect 1 Samuel 8:22

Next: 1 Samuel 9Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.