2 Samuel 11
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in HierusalemSelect 2 Samuel 11:1
2dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valdeSelect 2 Samuel 11:2
3misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae HettheiSelect 2 Samuel 11:3
4missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia suaSelect 2 Samuel 11:4
5et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepiSelect 2 Samuel 11:5
6misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad DavidSelect 2 Samuel 11:6
7et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellumSelect 2 Samuel 11:7
8et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regiusSelect 2 Samuel 11:8
9dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suamSelect 2 Samuel 11:9
10nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuamSelect 2 Samuel 11:10
11et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hancSelect 2 Samuel 11:11
12ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et alteraSelect 2 Samuel 11:12
13et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descenditSelect 2 Samuel 11:13
14factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum UriaeSelect 2 Samuel 11:14
15scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereatSelect 2 Samuel 11:15
16igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimosSelect 2 Samuel 11:16
17egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias HettheusSelect 2 Samuel 11:17
18misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proeliiSelect 2 Samuel 11:18
19praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regemSelect 2 Samuel 11:19
20si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittanturSelect 2 Samuel 11:20
21quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuitSelect 2 Samuel 11:21
22abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat IoabSelect 2 Samuel 11:22
23et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatisSelect 2 Samuel 11:23
24et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus estSelect 2 Samuel 11:24
25et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eosSelect 2 Samuel 11:25
26audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eumSelect 2 Samuel 11:26
27transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram DominoSelect 2 Samuel 11:27
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society