2 Samuel 13
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius DavidSelect 2 Samuel 13:1
2et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum eaSelect 2 Samuel 13:2
3erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valdeSelect 2 Samuel 13:3
4qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amoSelect 2 Samuel 13:4
5cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eiusSelect 2 Samuel 13:5
6accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eiusSelect 2 Samuel 13:6
7misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentumSelect 2 Samuel 13:7
8venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculasSelect 2 Samuel 13:8
9tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnesSelect 2 Samuel 13:9
10dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclaveSelect 2 Samuel 13:10
11cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror meaSelect 2 Samuel 13:11
12quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hancSelect 2 Samuel 13:12
13et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibiSelect 2 Samuel 13:13
14noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illaSelect 2 Samuel 13:14
15et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vadeSelect 2 Samuel 13:15
16quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eamSelect 2 Samuel 13:16
17sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eamSelect 2 Samuel 13:17
18quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eamSelect 2 Samuel 13:18
19quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamansSelect 2 Samuel 13:19
20dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris suiSelect 2 Samuel 13:20
21cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valdeSelect 2 Samuel 13:21
22porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suamSelect 2 Samuel 13:22
23factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regisSelect 2 Samuel 13:23
24venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suumSelect 2 Samuel 13:24
25dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit eiSelect 2 Samuel 13:25
26et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecumSelect 2 Samuel 13:26
27coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regisSelect 2 Samuel 13:27
28praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortesSelect 2 Samuel 13:28
29fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugeruntSelect 2 Samuel 13:29
30cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unusSelect 2 Samuel 13:30
31surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta suaSelect 2 Samuel 13:31
32respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eiusSelect 2 Samuel 13:32
33nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus estSelect 2 Samuel 13:33
34fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montisSelect 2 Samuel 13:34
35dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum estSelect 2 Samuel 13:35
36cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimisSelect 2 Samuel 13:36
37porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebusSelect 2 Samuel 13:37
38Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annisSelect 2 Samuel 13:38
39cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interituSelect 2 Samuel 13:39
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society