Skip to content
Church.wiki
2 Samuel

2 Samuel 7

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suisSelect 2 Samuel 7:1

2dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pelliumSelect 2 Samuel 7:2

3dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum estSelect 2 Samuel 7:3

4factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicensSelect 2 Samuel 7:4

5vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandumSelect 2 Samuel 7:5

6neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorioSelect 2 Samuel 7:6

7per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinamSelect 2 Samuel 7:7

8et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum IsrahelSelect 2 Samuel 7:8

9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terraSelect 2 Samuel 7:9

10et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut priusSelect 2 Samuel 7:10

11ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi DominusSelect 2 Samuel 7:11

12cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eiusSelect 2 Samuel 7:12

13ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternumSelect 2 Samuel 7:13

14ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominumSelect 2 Samuel 7:14

15misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tuaSelect 2 Samuel 7:15

16et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiterSelect 2 Samuel 7:16

17secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad DavidSelect 2 Samuel 7:17

18ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusqueSelect 2 Samuel 7:18

19sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine DeusSelect 2 Samuel 7:19

20quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine DeusSelect 2 Samuel 7:20

21propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuoSelect 2 Samuel 7:21

22idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostrisSelect 2 Samuel 7:22

23quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eiusSelect 2 Samuel 7:23

24et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in DeumSelect 2 Samuel 7:24

25nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus esSelect 2 Samuel 7:25

26et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram DominoSelect 2 Samuel 7:26

27quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hacSelect 2 Samuel 7:27

28nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haecSelect 2 Samuel 7:28

29incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternumSelect 2 Samuel 7:29

Next: 2 Samuel 8Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.