Judges 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belliSelect Judges 1:1
2dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eiusSelect Judges 1:2
3et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo SymeonSelect Judges 1:3
4ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorumSelect Judges 1:4
5inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et FerezeumSelect Judges 1:5
6fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedumSelect Judges 1:6
7dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus estSelect Judges 1:7
8obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatemSelect Judges 1:8
9et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribusSelect Judges 1:9
10pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et TholmaiSelect Judges 1:10
11atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas LitterarumSelect Judges 1:11
12dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxoremSelect Judges 1:12
13cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugemSelect Judges 1:13
14quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habesSelect Judges 1:14
15at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferiusSelect Judges 1:15
16filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eoSelect Judges 1:16
17abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathemaSelect Judges 1:17
18cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suisSelect Judges 1:18
19fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabantSelect Judges 1:19
20dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios EnachSelect Judges 1:20
21Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diemSelect Judges 1:21
22domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eisSelect Judges 1:22
23nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabaturSelect Judges 1:23
24viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiamSelect Judges 1:24
25qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiseruntSelect Judges 1:25
26qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diemSelect Judges 1:26
27Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eisSelect Judges 1:27
28postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluitSelect Judges 1:28
29Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eoSelect Judges 1:29
30Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributariusSelect Judges 1:30
31Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et RoobSelect Judges 1:31
32habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eumSelect Judges 1:32
33Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributariiSelect Judges 1:33
34artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderentSelect Judges 1:34
35habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributariusSelect Judges 1:35
36fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora locaSelect Judges 1:36
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society