Skip to content
Church.wiki
Judges

Judges 12

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuamSelect Judges 12:1

2quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium et facere noluistisSelect Judges 12:2

3quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proeliumSelect Judges 12:3

4vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et ManasseSelect Judges 12:4

5occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sumSelect Judges 12:5

6interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo miliaSelect Judges 12:6

7iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua GalaadSelect Judges 12:7

8post hunc iudicavit Israhel Abessan de BethleemSelect Judges 12:8

9qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit IsrahelSelect Judges 12:9

10mortuusque est ac sepultus in BethleemSelect Judges 12:10

11cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem annisSelect Judges 12:11

12mortuusque est ac sepultus in ZabulonSelect Judges 12:12

13post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel FarathonitesSelect Judges 12:13

14qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel octo annisSelect Judges 12:14

15mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte AmalechSelect Judges 12:15

Next: Judges 13Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Judges

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.