Judges 13
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annisSelect Judges 13:1
2erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilemSelect Judges 13:2
3cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filiumSelect Judges 13:3
4cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedasSelect Judges 13:4
5quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu PhilisthinorumSelect Judges 13:5
6quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicereSelect Judges 13:6
7sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suaeSelect Judges 13:7
8oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus estSelect Judges 13:8
9exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelumSelect Judges 13:9
10festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videramSelect Judges 13:10
11qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sumSelect Judges 13:11
12cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebitSelect Judges 13:12
13dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat seSelect Judges 13:13
14et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiatSelect Judges 13:14
15dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de caprisSelect Judges 13:15
16cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei essetSelect Judges 13:16
17dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus teSelect Judges 13:17
18cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabileSelect Judges 13:18
19tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebanturSelect Judges 13:19
20cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terramSelect Judges 13:20
21et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse DominiSelect Judges 13:21
22et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus DeumSelect Judges 13:22
23cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixissetSelect Judges 13:23
24peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei DominusSelect Judges 13:24
25coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et EsthaolSelect Judges 13:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society