Judges 17
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine MichasSelect Judges 17:1
2qui dixit matri suae mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus DominoSelect Judges 17:2
3reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibiSelect Judges 17:3
4reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo MichaSelect Judges 17:4
5qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdosSelect Judges 17:5
6in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebatSelect Judges 17:6
7fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibiSelect Judges 17:7
8egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum MichaSelect Judges 17:8
9interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexeroSelect Judges 17:9
10mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum necessaria suntSelect Judges 17:10
11adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiisSelect Judges 17:11
12implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum sacerdotemSelect Judges 17:12
13nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotemSelect Judges 17:13
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society