Skip to content
Church.wiki
Judges

Judges 21

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxoremSelect Judges 21:1

2veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentesSelect Judges 21:2

3quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobisSelect Judges 21:3

4altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixeruntSelect Judges 21:4

5quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissentSelect Judges 21:5

6ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de IsrahelSelect Judges 21:6

7unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostrasSelect Judges 21:7

8idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisseSelect Judges 21:8

9eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus estSelect Judges 21:9

10miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorumSelect Judges 21:10

11et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficiteSelect Judges 21:11

12inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra ChanaanSelect Judges 21:12

13miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperentSelect Judges 21:13

14veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderentSelect Judges 21:14

15universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex IsrahelSelect Judges 21:15

16dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae concideruntSelect Judges 21:16

17et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex IsrahelSelect Judges 21:17

18filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem BeniaminSelect Judges 21:18

19ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi LebonaSelect Judges 21:19

20praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineisSelect Judges 21:20

21cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram BeniaminSelect Judges 21:21

22cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum estSelect Judges 21:22

23feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eisSelect Judges 21:23

24filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat EXPLICIT LIBER SOPTHIM ID EST IUDICUMSelect Judges 21:24

Next: Ruth 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Judges

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.