Judges 3
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella ChananeorumSelect Judges 3:1
2et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandiSelect Judges 3:2
3quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum EmathSelect Judges 3:3
4dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an nonSelect Judges 3:4
5itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et IebuseiSelect Judges 3:5
6et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorumSelect Judges 3:6
7feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et AstharothSelect Judges 3:7
8iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annisSelect Judges 3:8
9et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minoremSelect Judges 3:9
10fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eumSelect Judges 3:10
11quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius CenezSelect Judges 3:11
12addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eiusSelect Judges 3:12
13et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit Urbem palmarumSelect Judges 3:13
14servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annisSelect Judges 3:14
15et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi MoabSelect Judges 3:15
16qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femoreSelect Judges 3:16
17obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimisSelect Judges 3:17
18cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerantSelect Judges 3:18
19et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erantSelect Judges 3:19
20ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de thronoSelect Judges 3:20
21extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eiusSelect Judges 3:21
22tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperuntSelect Judges 3:22
23Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis seraSelect Judges 3:23
24per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculoSelect Judges 3:24
25expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuumSelect Judges 3:25
26Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in SeirathSelect Judges 3:26
27et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradienteSelect Judges 3:27
28qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquamSelect Judges 3:28
29sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuitSelect Judges 3:29
30humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annisSelect Judges 3:30
31post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit IsrahelSelect Judges 3:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society