Skip to content
Church.wiki
Zechariah

Zechariah 1

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1In mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicensSelect Zechariah 1:1

2iratus est Dominus super patres vestros iracundiaSelect Zechariah 1:2

3et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituumSelect Zechariah 1:3

4ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit DominusSelect Zechariah 1:4

5patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum viventSelect Zechariah 1:5

6verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobisSelect Zechariah 1:6

7in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicensSelect Zechariah 1:7

8vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albiSelect Zechariah 1:8

9et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haecSelect Zechariah 1:9

10et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terramSelect Zechariah 1:10

11et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescitSelect Zechariah 1:11

12et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus estSelect Zechariah 1:12

13et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoriaSelect Zechariah 1:13

14et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magnoSelect Zechariah 1:14

15et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malumSelect Zechariah 1:15

16propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super HierusalemSelect Zechariah 1:16

17adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc HierusalemSelect Zechariah 1:17

18et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornuaSelect Zechariah 1:18

19et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et HierusalemSelect Zechariah 1:19

20et ostendit mihi Dominus quattuor fabrosSelect Zechariah 1:20

21et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eamSelect Zechariah 1:21

Next: Zechariah 2Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Zechariah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.