Zechariah 10
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agroSelect Zechariah 10:1
2quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastorSelect Zechariah 10:2
3super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in belloSelect Zechariah 10:3
4ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex ipso egredietur omnis exactor simulSelect Zechariah 10:4
5et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorumSelect Zechariah 10:5
6et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eosSelect Zechariah 10:6
7et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum in DominoSelect Zechariah 10:7
8sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicatiSelect Zechariah 10:8
9et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertenturSelect Zechariah 10:9
10et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locusSelect Zechariah 10:10
11et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti recedetSelect Zechariah 10:11
12confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit DominusSelect Zechariah 10:12
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society