Skip to content
Church.wiki
Zechariah

Zechariah 12

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eoSelect Zechariah 12:1

2ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra HierusalemSelect Zechariah 12:2

3et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terraeSelect Zechariah 12:3

4in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitateSelect Zechariah 12:4

5et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorumSelect Zechariah 12:5

6in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in HierusalemSelect Zechariah 12:6

7et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra IudamSelect Zechariah 12:7

8in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eiusSelect Zechariah 12:8

9et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra HierusalemSelect Zechariah 12:9

10et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogenitiSelect Zechariah 12:10

11in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo MageddonSelect Zechariah 12:11

12et planget terra familiae et familiae seorsum familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsumSelect Zechariah 12:12

13familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum et mulieres eorum seorsumSelect Zechariah 12:13

14omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsumSelect Zechariah 12:14

Next: Zechariah 13Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Zechariah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.