Zechariah 2
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorumSelect Zechariah 2:1
2et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eiusSelect Zechariah 2:2
3et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eiusSelect Zechariah 2:3
4et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eiusSelect Zechariah 2:4
5et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eiusSelect Zechariah 2:5
6o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit DominusSelect Zechariah 2:6
7o Sion fuge quae habitas apud filiam BabylonisSelect Zechariah 2:7
8quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eiusSelect Zechariah 2:8
9quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit meSelect Zechariah 2:9
10lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait DominusSelect Zechariah 2:10
11et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad teSelect Zechariah 2:11
12et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc HierusalemSelect Zechariah 2:12
13sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suoSelect Zechariah 2:13
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society