Zechariah 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suoSelect Zechariah 4:1
2et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illiusSelect Zechariah 4:2
3et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eiusSelect Zechariah 4:3
4et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine miSelect Zechariah 4:4
5et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine miSelect Zechariah 4:5
6et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituumSelect Zechariah 4:6
7quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eiusSelect Zechariah 4:7
8et factum est verbum Domini ad me dicensSelect Zechariah 4:8
9manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vosSelect Zechariah 4:9
10quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terraSelect Zechariah 4:10
11et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eiusSelect Zechariah 4:11
12et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auroSelect Zechariah 4:12
13et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domineSelect Zechariah 4:13
14et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terraeSelect Zechariah 4:14
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society