Zechariah 9
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum IsrahelSelect Zechariah 9:1
2Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valdeSelect Zechariah 9:2
3et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearumSelect Zechariah 9:3
4ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabiturSelect Zechariah 9:4
5videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabiturSelect Zechariah 9:5
6et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam PhilisthinorumSelect Zechariah 9:6
7et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi IebuseusSelect Zechariah 9:7
8et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meisSelect Zechariah 9:8
9exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinaeSelect Zechariah 9:9
10et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terraeSelect Zechariah 9:10
11tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aquaSelect Zechariah 9:11
12convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibiSelect Zechariah 9:12
13quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortiumSelect Zechariah 9:13
14et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austriSelect Zechariah 9:14
15Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altarisSelect Zechariah 9:15
16et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eiusSelect Zechariah 9:16
17quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virginesSelect Zechariah 9:17
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society