Deuteronomy 10
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneamSelect Deuteronomy 10:1
2et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arcaSelect Deuteronomy 10:2
3feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibusSelect Deuteronomy 10:3
4scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihiSelect Deuteronomy 10:4
5reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit DominusSelect Deuteronomy 10:5
6filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius EleazarSelect Deuteronomy 10:6
7inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentiumSelect Deuteronomy 10:7
8eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diemSelect Deuteronomy 10:8
9quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuusSelect Deuteronomy 10:9
10ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluitSelect Deuteronomy 10:10
11dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eisSelect Deuteronomy 10:11
12et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tuaSelect Deuteronomy 10:12
13custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibiSelect Deuteronomy 10:13
14en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea suntSelect Deuteronomy 10:14
15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobaturSelect Deuteronomy 10:15
16circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis ampliusSelect Deuteronomy 10:16
17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec muneraSelect Deuteronomy 10:17
18facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitumSelect Deuteronomy 10:18
19et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra AegyptiSelect Deuteronomy 10:19
20Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illiusSelect Deuteronomy 10:20
21ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tuiSelect Deuteronomy 10:21
22in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeliSelect Deuteronomy 10:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society