Deuteronomy 11
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni temporeSelect Deuteronomy 11:1
2cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachiumSelect Deuteronomy 11:2
3signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eiusSelect Deuteronomy 11:3
4omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diemSelect Deuteronomy 11:4
5vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locumSelect Deuteronomy 11:5
6et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio IsrahelisSelect Deuteronomy 11:6
7oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecitSelect Deuteronomy 11:7
8ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingrediminiSelect Deuteronomy 11:8
9multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantemSelect Deuteronomy 11:9
10terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguaeSelect Deuteronomy 11:10
11sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluviasSelect Deuteronomy 11:11
12quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eiusSelect Deuteronomy 11:12
13si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestraSelect Deuteronomy 11:13
14dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleumSelect Deuteronomy 11:14
15faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac satureminiSelect Deuteronomy 11:15
16cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eosSelect Deuteronomy 11:16
17iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobisSelect Deuteronomy 11:17
18ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocateSelect Deuteronomy 11:18
19docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexerisSelect Deuteronomy 11:19
20scribes ea super postes et ianuas domus tuaeSelect Deuteronomy 11:20
21ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terraeSelect Deuteronomy 11:21
22si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes eiSelect Deuteronomy 11:22
23disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis suntSelect Deuteronomy 11:23
24omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestriSelect Deuteronomy 11:24
25nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobisSelect Deuteronomy 11:25
26en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionemSelect Deuteronomy 11:26
27benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobisSelect Deuteronomy 11:27
28maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratisSelect Deuteronomy 11:28
29cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem HebalSelect Deuteronomy 11:29
30qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem proculSelect Deuteronomy 11:30
31vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illamSelect Deuteronomy 11:31
32videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestroSelect Deuteronomy 11:32
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society