Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 15

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1septimo anno facies remissionemSelect Deuteronomy 15:1

2quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est DominiSelect Deuteronomy 15:2

3a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatemSelect Deuteronomy 15:3

4et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionemSelect Deuteronomy 15:4

5si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus estSelect Deuteronomy 15:5

6fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabiturSelect Deuteronomy 15:6

7si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manumSelect Deuteronomy 15:7

8sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexerisSelect Deuteronomy 15:8

9cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatumSelect Deuteronomy 15:9

10sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miserisSelect Deuteronomy 15:10

11non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terraSelect Deuteronomy 15:11

12cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberumSelect Deuteronomy 15:12

13et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patierisSelect Deuteronomy 15:13

14sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibiSelect Deuteronomy 15:14

15memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibiSelect Deuteronomy 15:15

16sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiatSelect Deuteronomy 15:16

17adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter faciesSelect Deuteronomy 15:17

18non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agisSelect Deuteronomy 15:18

19de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita oviumSelect Deuteronomy 15:19

20in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tuaSelect Deuteronomy 15:20

21sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuoSelect Deuteronomy 15:21

22sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervoSelect Deuteronomy 15:22

23hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquamSelect Deuteronomy 15:23

Next: Deuteronomy 16Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.