Deuteronomy 18
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedentSelect Deuteronomy 18:1
2et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illisSelect Deuteronomy 18:2
3hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculumSelect Deuteronomy 18:3
4primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsioneSelect Deuteronomy 18:4
5ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternumSelect Deuteronomy 18:5
6si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit DominusSelect Deuteronomy 18:6
7ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram DominoSelect Deuteronomy 18:7
8partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debeturSelect Deuteronomy 18:8
9quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentiumSelect Deuteronomy 18:9
10nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficusSelect Deuteronomy 18:10
11ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatemSelect Deuteronomy 18:11
12omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuoSelect Deuteronomy 18:12
13perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuoSelect Deuteronomy 18:13
14gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus esSelect Deuteronomy 18:14
15prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audiesSelect Deuteronomy 18:15
16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriarSelect Deuteronomy 18:16
17et ait Dominus mihi bene omnia sunt locutiSelect Deuteronomy 18:17
18prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illiSelect Deuteronomy 18:18
19qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existamSelect Deuteronomy 18:19
20propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficieturSelect Deuteronomy 18:20
21quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus DominusSelect Deuteronomy 18:21
22hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eumSelect Deuteronomy 18:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society