Deuteronomy 20
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra AegyptiSelect Deuteronomy 20:1
2adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populumSelect Deuteronomy 20:2
3audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eosSelect Deuteronomy 20:3
4quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculoSelect Deuteronomy 20:4
5duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illamSelect Deuteronomy 20:5
6quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officioSelect Deuteronomy 20:6
7quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eamSelect Deuteronomy 20:7
8his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus estSelect Deuteronomy 20:8
9cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabitSelect Deuteronomy 20:9
10si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacemSelect Deuteronomy 20:10
11si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributoSelect Deuteronomy 20:11
12sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eamSelect Deuteronomy 20:12
13cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladiiSelect Deuteronomy 20:13
14absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibiSelect Deuteronomy 20:14
15sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus esSelect Deuteronomy 20:15
16de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes vivereSelect Deuteronomy 20:16
17sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuusSelect Deuteronomy 20:17
18ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrumSelect Deuteronomy 20:18
19quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerumSelect Deuteronomy 20:19
20si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicatSelect Deuteronomy 20:20
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society