Deuteronomy 21
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reusSelect Deuteronomy 21:1
2egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatumSelect Deuteronomy 21:2
3et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomereSelect Deuteronomy 21:3
4et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulaeSelect Deuteronomy 21:4
5accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudiceturSelect Deuteronomy 21:5
6et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa estSelect Deuteronomy 21:6
7et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi videruntSelect Deuteronomy 21:7
8propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinisSelect Deuteronomy 21:8
9tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit DominusSelect Deuteronomy 21:9
10si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxerisSelect Deuteronomy 21:10
11et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxoremSelect Deuteronomy 21:11
12introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet unguesSelect Deuteronomy 21:12
13et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tuaSelect Deuteronomy 21:13
14sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eamSelect Deuteronomy 21:14
15si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitusSelect Deuteronomy 21:15
16volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosaeSelect Deuteronomy 21:16
17sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenitaSelect Deuteronomy 21:17
18si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempseritSelect Deuteronomy 21:18
19adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudiciiSelect Deuteronomy 21:19
20dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviisSelect Deuteronomy 21:20
21lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescatSelect Deuteronomy 21:21
22quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibuloSelect Deuteronomy 21:22
23non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionemSelect Deuteronomy 21:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society