Deuteronomy 23
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam DominiSelect Deuteronomy 23:1
2non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationemSelect Deuteronomy 23:2
3Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternumSelect Deuteronomy 23:3
4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibiSelect Deuteronomy 23:4
5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret teSelect Deuteronomy 23:5
6non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternumSelect Deuteronomy 23:6
7non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eiusSelect Deuteronomy 23:7
8qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam DominiSelect Deuteronomy 23:8
9quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re malaSelect Deuteronomy 23:9
10si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castraSelect Deuteronomy 23:10
11et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castraSelect Deuteronomy 23:11
12habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturaeSelect Deuteronomy 23:12
13gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operiesSelect Deuteronomy 23:13
14quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat teSelect Deuteronomy 23:14
15non trades servum domino suo qui ad te confugeritSelect Deuteronomy 23:15
16habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eumSelect Deuteronomy 23:16
17non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis IsrahelSelect Deuteronomy 23:17
18non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuumSelect Deuteronomy 23:18
19non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam remSelect Deuteronomy 23:19
20sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendamSelect Deuteronomy 23:20
21cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatumSelect Deuteronomy 23:21
22si nolueris polliceri absque peccato erisSelect Deuteronomy 23:22
23quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus esSelect Deuteronomy 23:23
24ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecumSelect Deuteronomy 23:24
25si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metesSelect Deuteronomy 23:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society