Deuteronomy 33
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suamSelect Deuteronomy 33:1
2et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lexSelect Deuteronomy 33:2
3dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illiusSelect Deuteronomy 33:3
4legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis IacobSelect Deuteronomy 33:4
5erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus IsrahelSelect Deuteronomy 33:5
6vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numeroSelect Deuteronomy 33:6
7haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius eritSelect Deuteronomy 33:7
8Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas ContradictionisSelect Deuteronomy 33:8
9qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaveruntSelect Deuteronomy 33:9
10iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuumSelect Deuteronomy 33:10
11benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgantSelect Deuteronomy 33:11
12et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescetSelect Deuteronomy 33:12
13Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacenteSelect Deuteronomy 33:13
14de pomis fructuum solis ac lunaeSelect Deuteronomy 33:14
15de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorumSelect Deuteronomy 33:15
16et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suosSelect Deuteronomy 33:16
17quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia ManasseSelect Deuteronomy 33:17
18et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuisSelect Deuteronomy 33:18
19populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarumSelect Deuteronomy 33:19
20et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticemSelect Deuteronomy 33:20
21et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum IsrahelSelect Deuteronomy 33:21
22Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de BasanSelect Deuteronomy 33:22
23et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebitSelect Deuteronomy 33:23
24Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suumSelect Deuteronomy 33:24
25ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tuaSelect Deuteronomy 33:25
26non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubesSelect Deuteronomy 33:26
27habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterereSelect Deuteronomy 33:27
28habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt roreSelect Deuteronomy 33:28
29beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabisSelect Deuteronomy 33:29
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society