Deuteronomy 34
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque DanSelect Deuteronomy 34:1
2et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare NovissimumSelect Deuteronomy 34:2
3et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque SegorSelect Deuteronomy 34:3
4dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illamSelect Deuteronomy 34:4
5mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente DominoSelect Deuteronomy 34:5
6et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diemSelect Deuteronomy 34:6
7Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti suntSelect Deuteronomy 34:7
8fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium MosenSelect Deuteronomy 34:8
9Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus MosiSelect Deuteronomy 34:9
10et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciemSelect Deuteronomy 34:10
11in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illiusSelect Deuteronomy 34:11
12et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel EXPLICIT LIBER HELLEADDABARIM ID EST DEUTERONOMIUMSelect Deuteronomy 34:12
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society