Skip to content
Church.wiki

Song of Songs Chapter 8 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Poetry & wisdom · Song of Songs · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 14 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

아가의 마지막 장으로, 사랑하는 이를 향한 그리움, "사랑은 죽음 같이 강하다"는 고백, 작은 누이와 포도원 이야기, 사랑하는 자를 부르는 맺음말이 담겨 있다.

Jump to verse

8Song of Songs · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
2adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
3leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
4adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
5quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
6pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum Notes
7aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
8soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
9si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
10ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
11vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
12vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
13quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
14fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum EXPLICIT LIBER CANTICUM CANTICORUM

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

14 verses in this chapter
8 / 8 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 1

Articles mentioning this chapter

More