Skip to content
Church.wiki
Amos

Amos 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum IsrahelSelect Amos 6:1

2transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro estSelect Amos 6:2

3qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatisSelect Amos 6:3

4qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armentiSelect Amos 6:4

5qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa canticiSelect Amos 6:5

6bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione IosephSelect Amos 6:6

7quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientiumSelect Amos 6:7

8iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suisSelect Amos 6:8

9quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morienturSelect Amos 6:9

10et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud teSelect Amos 6:10

11et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis DominiSelect Amos 6:11

12quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibusSelect Amos 6:12

13numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthiumSelect Amos 6:13

14qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornuaSelect Amos 6:14

15ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem DesertiSelect Amos 6:15

Next: Amos 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Amos

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.