James 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutemSelect James 1:1
2omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritisSelect James 1:2
3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operaturSelect James 1:3
4patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientesSelect James 1:4
5si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur eiSelect James 1:5
6postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumferturSelect James 1:6
7non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a DominoSelect James 1:7
8vir duplex animo inconstans in omnibus viis suisSelect James 1:8
9glorietur autem frater humilis in exaltatione suaSelect James 1:9
10dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibitSelect James 1:10
11exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescetSelect James 1:11
12beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus seSelect James 1:12
13nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptatSelect James 1:13
14unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectusSelect James 1:14
15dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortemSelect James 1:15
16nolite itaque errare fratres mei dilectissimiSelect James 1:16
17omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratioSelect James 1:17
18voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eiusSelect James 1:18
19scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iramSelect James 1:19
20ira enim viri iustitiam Dei non operaturSelect James 1:20
21propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestrasSelect James 1:21
22estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsosSelect James 1:22
23quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculoSelect James 1:23
24consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fueritSelect James 1:24
25qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo eritSelect James 1:25
26si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religioSelect James 1:26
27religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculoSelect James 1:27
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation