James 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestrisSelect James 4:1
2concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatisSelect James 4:2
3petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatisSelect James 4:3
4adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituiturSelect James 4:4
5aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobisSelect James 4:5
6maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiamSelect James 4:6
7subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobisSelect James 4:7
8adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animoSelect James 4:8
9miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maeroremSelect James 4:9
10humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vosSelect James 4:10
11nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudexSelect James 4:11
12unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximumSelect James 4:12
13ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemusSelect James 4:13
14qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminaturSelect James 4:14
15pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illudSelect James 4:15
16nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna estSelect James 4:16
17scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illiSelect James 4:17
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation