Ephesians 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo IesuSelect Ephesians 1:1
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoSelect Ephesians 1:2
3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in ChristoSelect Ephesians 1:3
4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritateSelect Ephesians 1:4
5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suaeSelect Ephesians 1:5
6in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilectoSelect Ephesians 1:6
7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eiusSelect Ephesians 1:7
8quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentiaSelect Ephesians 1:8
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eoSelect Ephesians 1:9
10in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipsoSelect Ephesians 1:10
11in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suaeSelect Ephesians 1:11
12ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in ChristoSelect Ephesians 1:12
13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis SanctoSelect Ephesians 1:13
14qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsiusSelect Ephesians 1:14
15propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctosSelect Ephesians 1:15
16non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meisSelect Ephesians 1:16
17ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eiusSelect Ephesians 1:17
18inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctisSelect Ephesians 1:18
19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eiusSelect Ephesians 1:19
20quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibusSelect Ephesians 1:20
21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuroSelect Ephesians 1:21
22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiaeSelect Ephesians 1:22
23quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpleturSelect Ephesians 1:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society