Ephesians 2
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestrisSelect Ephesians 2:1
2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiaeSelect Ephesians 2:2
3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteriSelect Ephesians 2:3
4Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nosSelect Ephesians 2:4
5et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvatiSelect Ephesians 2:5
6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo IesuSelect Ephesians 2:6
7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo IesuSelect Ephesians 2:7
8gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum estSelect Ephesians 2:8
9non ex operibus ut ne quis glorieturSelect Ephesians 2:9
10ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemusSelect Ephesians 2:10
11propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufactaSelect Ephesians 2:11
12quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundoSelect Ephesians 2:12
13nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine ChristiSelect Ephesians 2:13
14ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne suaSelect Ephesians 2:14
15legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacemSelect Ephesians 2:15
16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipsoSelect Ephesians 2:16
17et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui propeSelect Ephesians 2:17
18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad PatremSelect Ephesians 2:18
19ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici DeiSelect Ephesians 2:19
20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo IesuSelect Ephesians 2:20
21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in DominoSelect Ephesians 2:21
22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in SpirituSelect Ephesians 2:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society