Ephesians 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estisSelect Ephesians 4:1
2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritateSelect Ephesians 4:2
3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacisSelect Ephesians 4:3
4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestraeSelect Ephesians 4:4
5unus Dominus una fides unum baptismaSelect Ephesians 4:5
6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobisSelect Ephesians 4:6
7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis ChristiSelect Ephesians 4:7
8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibusSelect Ephesians 4:8
9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terraeSelect Ephesians 4:9
10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omniaSelect Ephesians 4:10
11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctoresSelect Ephesians 4:11
12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis ChristiSelect Ephesians 4:12
13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis ChristiSelect Ephesians 4:13
14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem errorisSelect Ephesians 4:14
15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput ChristusSelect Ephesians 4:15
16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritateSelect Ephesians 4:16
17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus suiSelect Ephesians 4:17
18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorumSelect Ephesians 4:18
19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritiaSelect Ephesians 4:19
20vos autem non ita didicistis ChristumSelect Ephesians 4:20
21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in IesuSelect Ephesians 4:21
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria errorisSelect Ephesians 4:22
23renovamini autem spiritu mentis vestraeSelect Ephesians 4:23
24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatisSelect Ephesians 4:24
25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membraSelect Ephesians 4:25
26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestramSelect Ephesians 4:26
27nolite locum dare diaboloSelect Ephesians 4:27
28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patientiSelect Ephesians 4:28
29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibusSelect Ephesians 4:29
30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionisSelect Ephesians 4:30
31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitiaSelect Ephesians 4:31
32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobisSelect Ephesians 4:32
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society