Skip to content
Church.wiki
Ephesians

Ephesians 5

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimiSelect Ephesians 5:1

2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatisSelect Ephesians 5:2

3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctosSelect Ephesians 5:3

4aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actioSelect Ephesians 5:4

5hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et DeiSelect Ephesians 5:5

6nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiaeSelect Ephesians 5:6

7nolite ergo effici participes eorumSelect Ephesians 5:7

8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulateSelect Ephesians 5:8

9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritateSelect Ephesians 5:9

10probantes quid sit beneplacitum DeoSelect Ephesians 5:10

11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguiteSelect Ephesians 5:11

12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicereSelect Ephesians 5:12

13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen estSelect Ephesians 5:13

14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi ChristusSelect Ephesians 5:14

15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientesSelect Ephesians 5:15

16redimentes tempus quoniam dies mali suntSelect Ephesians 5:16

17propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas DominiSelect Ephesians 5:17

18et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini SpirituSelect Ephesians 5:18

19loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris DominoSelect Ephesians 5:19

20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et PatriSelect Ephesians 5:20

21subiecti invicem in timore ChristiSelect Ephesians 5:21

22mulieres viris suis subditae sint sicut DominoSelect Ephesians 5:22

23quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporisSelect Ephesians 5:23

24sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibusSelect Ephesians 5:24

25viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro eaSelect Ephesians 5:25

26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verboSelect Ephesians 5:26

27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculataSelect Ephesians 5:27

28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligitSelect Ephesians 5:28

29nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiamSelect Ephesians 5:29

30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eiusSelect Ephesians 5:30

31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne unaSelect Ephesians 5:31

32sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesiaSelect Ephesians 5:32

33verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virumSelect Ephesians 5:33

Next: Ephesians 6Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ephesians

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.