Skip to content
Church.wiki
Ephesians

Ephesians 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustumSelect Ephesians 6:1

2honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissioneSelect Ephesians 6:2

3ut bene sit tibi et sis longevus super terramSelect Ephesians 6:3

4et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione DominiSelect Ephesians 6:4

5servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut ChristoSelect Ephesians 6:5

6non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animoSelect Ephesians 6:6

7cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibusSelect Ephesians 6:7

8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liberSelect Ephesians 6:8

9et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eumSelect Ephesians 6:9

10de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eiusSelect Ephesians 6:10

11induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboliSelect Ephesians 6:11

12quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibusSelect Ephesians 6:12

13propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stareSelect Ephesians 6:13

14state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiaeSelect Ephesians 6:14

15et calciati pedes in praeparatione evangelii pacisSelect Ephesians 6:15

16in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguereSelect Ephesians 6:16

17et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum DeiSelect Ephesians 6:17

18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctisSelect Ephesians 6:18

19et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangeliiSelect Ephesians 6:19

20pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loquiSelect Ephesians 6:20

21ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in DominoSelect Ephesians 6:21

22quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestraSelect Ephesians 6:22

23pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu ChristoSelect Ephesians 6:23

24gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione EXPLICIT EPISTULA AD EPHESIOSSelect Ephesians 6:24

Next: Philippians 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ephesians

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.